Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/183

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est

Vae victis - gravure extraite du Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1 (page 183 crop).jpg
Ed. Bouchardon del.
J. P. Le Bas Sculp.
Per altercationem nondum omni auro appenso, Dictator intervenit, auferrique aurum de medio, et Gallos submoveri jubet. Titus Livius, Lib. 5, Cap. 49.


EXCERPTA
EX
GEOGRAPHIS
DE
GALLIS.


EX STRABONE, Edit. Paris, in-fol. 1620.
EX LIBRO PRIMO.


Pag. 33.
N
otæ versus septentrionem gentes uno priùs nomine Scythæ vel Nomades, ut ab Homero, appellabantur : posteà cognitis regionibus occiduis[1] Celtæ, Iberi, aut mixto nomine Celtiberi ac Celtoscythæ dici cœperunt, cùm priùs ob ignorationem singulæ gentes uno omnes nomine afficerentur.

Pag. 34.Ephorus ait in oratione de Europa, cœli ac terræ locis in quatuor diductis partes, eam quæ est versus subsolanum, habitari ab Indis ; quæ versus austrum, ab Æthiopibus ; quæ versus occasum, à Celtis ; aquiloni objectam, à Scythis.

Pag. 63.Parallelum, qui per Borysthenem transit, eumdem esse ac Britannicum Hipparchus aliique inde conjiciunt,

  1. Ex hoc loco et aliis nonnullis colligitur, Celtarum nomen apud Strabonem quàm latissime patere.
Tom. I.
A