Jump to content

Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/22

E Wikisource
Haec pagina emendata est
xij
PRÆFATIO.


editis quinque Voluminibus de Monumentis Monarchiæ Francicæ.

Quid jam superest, nisi Eruditos rogemus ne suum nobis ingenii lumen, sua consilia, suum favorem invideant. Quod ut nobis impertiant, videtur non suus modò litterarum amor, sed ipsa Regum celebritas, atque universa prorsus Gallia postulare.

Reddita ratione eorum quæ jam præstitimus, ac deinceps præstituri sumus, quædam de Galliis et Gallis tractare operæ pretium est, ut quæ hoc in Volumine dispersa sunt, uno in conspectu videantur. Agemus I. de Gallia, deque ejus variis nominibus ac divisionibus. II. De Celtarum seu Gallorum origine. III. De Celtarum et Gallorum nominibus. IV. De Celtarum seu Gallorum Lingua. V. de Gallorum Religione. VI. De Moribus ac Consuetudinibus Gallorum. VII. De Galliarum administratione. VIII. De Massiliensibus, eorumque Republica. IX. De Gallorum Expeditionibus. X. De Litterarum in Galliis Statu. XI Hujus Præfationis conclusio.

Numeri in marginibus appositi, paginas hujus Voluminis indicant.


I.
De Gallia, deque ejus variis nominibus ac divisionibus.

Varia nomina Galliæ.Romani Galliam. Cisalpinam et Citeriorem appellarunt eam Italiæ partem, quam Galli invaserunt et incoluerunt. Gallia Cisalpina Togata etiam appellata est, quod Galli toga uterentur, quæ urbanus erat Romanorum vestitus. Aliam