Ejus limites.Gallia Transalpina, de qua sola hic agitur, intra Oceanum, mare internum et Alpes continebatur, atque à Pyrenæis montibus usque ad Rheni ripas expandebatur. Ea, si Strabonem audiamusLib. 2. p. 2., ad occasum Pyrenæis montibus, ad ortum Rheno, ad septentrionem freto Britannico, ad meridiem mari Mediterraneo et Alpibus includebatur. Non sat accurati sunt isti limites, alios assignamus : ejus latus septentrionale Oceanus Britannicus ; orientale Rhenus, magna Germania, Rhetia et pars Alpium cum Italia ; meridionale mare internum, Pyrenæi montes et Hispania ; occidentale Oceanus Occidentalis circumscribunt. Prima divisio.Cæsar qui primus Galliam, saltem maximam ejus partem, in Romanorum potestatem redegit, eam in tres partes dividit, Belgicam, Aquitanicam et CelticamDe Bell. Gall. l. I. cap. I. pag. 206.. De Narbonensi non loquitur, quia jam
|
Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/23
Appearance
Haec pagina emendata est
xiij
PRÆFATIO.