Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/30

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
xx
PRÆFATIO.

fiat : et probabile est morem Gallias dividendi in Gallias et in Septem Provincias paulò post invaluisse. Pagius[1] ad annum 402 refert Septem Provinciarum institutionem, quam Petronio Præfecto prætorio Galliarum attribuit. Verùm hæc institutio jam facta erat anno 381, ut supra vidimus : decrevit tantùm Petronius ut Septem Provinciæ quotannis in urbe Arelatensi congregarentur, ut nos docet Honorii Constitutio Agricolæ inscripta. Igitur Petronio, sin minus institutio, saltem appellatio Septem provinciarum potest accepta referri. Notitia Galliarum ultimum est monumentum, in quo Septem Provinciæ memorentur, utpote quas postea Visigothi aliæque barbaræ nationes invaserunt, non secus ac reliquas Gallias. Septem Provincias Septimanæ nomen dedisse pugnat Pagius[2] Petrum de Marea secutus. Verùm hanc sententiam non sat firmo fulciri fundamento demonstrat Vaissetius in sua Occitaniæ Historia, Tom. I, pag. 657.

In quibusdam Auctoribus deprehendere licet aliam Galliæ divisionem, nimirum in Citeriorem et Ulteriorem. Nos cum suprà laudato Vaissetio (Ibid. pag. 642.) arbitramur hanc divisionem non aliam esse à divisione in Gallias propriè dictas et in Septem Provincias : Galliamque nec citeriorem nec ulteriorem dici absolute, sed comparate, adeò ut quam quisque partem incoleret, eam pro citeriore haberet, alteram pro ulteriore. Vide quæ diximus pag. 639 hujus Voluminis.

  1. Pagius ad an. 401. num. 33. et seqq.
  2. Pag. ibid. num. 47.