Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/29

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
xix
PRÆFATIO.

bus, Aquitania videlicet secunda et Novempopulania, ex his septem Provinciis potirentur, tum quinque tantùm possedisse ; eosque imposterum quinque Provinciarum nomen usurpasse ad indicandam illam Galliarum partem, quæ tamquam corpus ab hac reliqua Imperii portione distinctum habebatur. Crederem ego libentius Quinque et Septem Provincias, cùm idem essent, id est cùm idem continerent terrarum spatium, indiscriminatim modo Quinque, modo Septem appellatas fuisse Provincias. Et certè constat Aquitaniam anno 370 in duas Provincias distractam esse, et Narbonensem II jam anno 381 avulsam vel à Narbonensi I, ut verosimilius est, vel à Viennensi, ut nonnulli contendunt : corpus tamen à reliquis Galliis distinctum appellatur anno 374 Quinque Provinciæ, licèt jam sex ad minimum essent : eodem nomine donatur annis 385, 399 et 401, quamvis his annis certò constaret septem Provinciis. Hæc mihi scribenti incidit in manus Dissertatio D. Gallet, quem ante annos circiter viginti vidi Superioris munus obeuntem in Parisiensi S. Ludovici Seminario, et qui aliquot abhinc annis mortuus est Parochus vici dicti Compan in Diœcesi Meldensi. Hic vir doctissimus censet atque validis probat argumentis, Notitiam Imperii Romani anno 401 factam esse. Qua sententia confirmantur ea quæ modo dicebam, nempe ab institutione Septem Provinciarum, easdem in usu et consuetudine communi nomen Quinque Provinciarum retinuisse. Si vera est Galletii sententia, id est, si Romani Imperii Notitia vere adornata est anno 401, nullum nobis ab hoc anno superest monumentum, in quo Quinque Provinciarum mentio