Jump to content

Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/37

E Wikisource
Haec pagina emendata est
xxvij
PRÆFATIO.




III.
De Celtarum et Gallorum nominibus.


Celtæ et Galli unde sua nomina sumserint prorsùs incompertum. Alii enim, ut suprà vidimus[1], Celtas sic dictos volunt à Celto Rege, Galatas vero ab ejusdem Regis matre Galate : alii[2] Celtas à quodam Celto, Herculis et Celtines filio ; Galatas verò à Galate altero ejusdem Herculis filio[3], suum nomen mutuatos esse contendunt. Nonnulli tradunt[4] Celtum et Gallum, Polyphemi et Galateæ filios, Celtis et Gallis nomina dedisse : quidam denique à lacte, quod Græcè γἀλα est, nomen Galatarum deducunt[5], eò quòd Galli candido sint corpore. Rem incertiorem et obscuriorem facit hæc tanta opinionum varietas.

Apud veteres Scriptores Celtarum nomen non solis Galliarum habitatoribus erat peculiare ; sed latissimè patebat. Celtæ sunt, inquit Herodotus[6], extra cippos Herculis, Cynetis finitimi, omnium in Europa ad occasum habitantium ultimi. Ephorus apud Strabonem[7], divisa in quatuor partes terra, ait eam quæ versùs occasum est, à Celtis habitari : idem apud eumdem Celticam ingenti facit magnitudine, ita ut Celtis pleraque Hispaniæ loca usque ad Gades tribuat. Notæ versùs Septentrionem gentes, inquit idem Strabo[8], uno priùs nomine vel Scythæ vel Nomades appellabantur : ac posteà cognitis regionibus occiduis, Celtæ, Iberi, aut mixto nomine Celtiberi ac Celtoscythæ dici cœperunt. Narrat[9] Plu-

  1. Amm. Marcell. l. 15. cap. 9. pag. 544.
  2. Parthen. in Erot. c. 30. pag. 303. 544.
  3. Diod. Sic. l. 5. p. 303.
  4. Appian. in Illyr. pag. 461.
  5. Hieron. p. 743. Isidor. Orig. l. 14. pag. 818.
  6. Lib. 2.
  7. Lib. 4. p. 32.
  8. Lib. 1. p. 1.
  9. In Mario, p. 395.