Jump to content

Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/38

E Wikisource
Haec pagina emendata est
xxviij
PRÆFATIO.


tarchus quosdam esse qui perhiberent Celticam ab Oceano et Septentrionalibus plagis ad Orientem, versùs lacum Mæotin vergere, et ad, Scythiam Ponticam pertinere. Cæsar tamen ne quidem omnibus Gallis nomen Celtarum tribuit : nam omnem Galliam dividit in tres partes, quarum unam, inquit[1], incolunt Belgæ, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum Lingua Celtæ, nostra Galli appellantur. Strabo scribit[2] Gallos, qui Narbonensem Provinciam incolebant, quondam Celtas appellatos fuisse : arbitraturque ab his esse à Græcis nomen Celtarum universis Galatis seu Gallis inditum ob gentis claritudinem, vel Massiliensibus ob vicinitatem ad id aliquid momenti conferentibus. Diodorus Siculus Celtas à Gallis sic distinguit : Qui interiora, inquit[3], supra Massiliam tenent, et qui circum Alpes ac cis Pyrenæos montes habitant, hos Celtas nominant. Qui verò infra hanc ipsam Celticam partes Austrum versùs et ad Oceanum Hercyniumque montem sitas incolunt, omnesque ad Scythiam usque diffusos, Gallos vocitant. At Romani gentes hasce universas una Gallorum appellatione comprehendunt. Hinc nil mirum si Diodorus paulò superiùs Germanos, quos ultra Rhenum domuit Cæsar, Gallos appellet[4]. E contrario Dio Cassius[5] per Celtas Cermanos semper intelligit, aitque Gallos à Celtis, id est Germanis, Rheno dividi : censet tamen antiquis temporibus populos, qui ex utraque parte Rheni habitabant, Celtas nomine appellatos fuisse. Pausanias[6] vult Gallos semper antiquitus tum a se ipsis, tum ab aliis Celtas vocatos fuisse, usum-

  1. Lib. 1. cap. 1. p. 206.
  2. Lib. 4. pag. 19.
  3. Lib. 5. pag. 309.
  4. Ibid. pag. 304.
  5. Lib. 39. pag. 502.
  6. In Atticis, pag. 462.