|
Celticas omnes Nationes antiquitus uno eodemque sermone usos esse vero simile est. Germanos, Illyricos, Britannos et Hispanos communi Celtica Lingua locutos esse, dialectis tantummodo distincta, multis probat argumentis Philippus Cluverius[1]. Veteres et Gallos et Germanos, ut pleraque alia omnia, ita in primis Linguam communem et eamdem habuisse censet Marcus Boxhornius[2]. Quod certè de vetustissimis Germanis intelligendum est : siquidem jam Julii Cæsaris ætate Germanica Lingua à Gallica discrepabat : refert enim[3] Ariovistum Germanorum Regem longinqua in Galliis consuetudine Linguam Gallicam didicisse. Britannorum sermonem haud multum à Gallico diversum fuisse testatur Cornelius Tacitus[4]. Adde quòd moris erat, teste Cæsare[5], ut Galli qui Druidum disciplinam diligentiùs cognoscere vellent, in Britanniam trajicerent. Britanni igitur in docendo eodem, quo Galli, sermone utebantur. Gallicus ille sermo hucusque incorruptus permansit in ea majoris Britanniæ parte, quæ Wallia dicitur : in usu est etiamnum minoris Britanniæ populis ad Oceanum sitis. Eo utebantur, tempore Julii Cæsaris, Celtæ qui tertiam Galliarum partem incolebant, quæ postea Lugdunensis dicta est. Ut Celtæ Romanis Galli, sic eorum Lingua Gallica vocabatur. Posterioribus tamen temporibus Gallica Lingua ea dicta est, quæ à Latina fuit conflata, adèo ut sensim aliud fuerit Celticè loqui, aliud Gallicè. Hinc apud Sulpicium Severum[6] aliquis inducitur alium
- ↑ Lib. 1. Germ. Ant.
- ↑ De Origin. Gall. cap. 1.
- ↑ Lib. 1. cap. 47. p. 218.
- ↑ In Vita Agricolæ, cap. 11. pag. 451.
- ↑ Lib. 6. cap. 13. pag. 254.
- ↑ Dial. 1. cap. 20. pag. 575.
|