Gallorum Sacrificia.« Natio est omnis Gallorum, inquit Cæsar[3], admòdum dedita religionibus : atque ob eam causam qui sunt affecti gravioribus morbis, quique in præliis periculisque versantur, aut pro victimis homines immolant, aut se immolaturos vovent, administrisque ad ea sacrificia Druidibus utuntur ; quòd pro vita hominis, nisi vita hominis reddatur, non posse aliter deorum immortalium numen placari arbitrantur : publicèque ejusdem generis habent instituta sacrificia. Alii immani magnitudine simulacra habent ; quorum contexta viminibus membra vivis hominibus complent ; quibus succensis, circumventi flamma exanimantur homines, Supplicia eorum, qui in furto aut latrocinio aut aliqua noxa sint comprehensi, gratiora diis immortalibus esse arbitrantur : |
Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/45
Appearance
Haec pagina emendata est
xxxv
PRÆFATIO.