Jump to content

Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/49

E Wikisource
Haec pagina emendata est
xxxix
PRÆFATIO.


quitate explicata à D. Bernardo de Montfaucon, et in Opere de Religione Gallorum, quod D. Jac. Martin publicavit.

Druides Gallorum religionis Druides. principes erant : erant eorum Philosophi, eorum Theologi[1]. Sacrificia publica ac privata procurabant, religiones interpretabantur : ad hos magnus adolescentium numerus disciplinæ causa concurrebat : magnoque ii erant apud eos honore. Nam ferè de omnibus controversiis publicis privatisque constituebant ; et si quod esset admissum facinus, si cædes facta, si de hæreditate, de finibus controversia esset, iidem decernebant ; præmia pœnasque constituebant. Si quis aut privatus aut publicus eorum decreto non staret, sacrificiis interdicebant : hæc pœna apud eos erat gravissima. Quibus ita erat interdictum, ii numero impiorum ac sceleratorum habebantur ; iis omnes decedebant, aditum eorum sermonemque defugiebant, ne quid ex contagione incommodi acciperent : neque iis petentibus jus reddebatur, neque honos ullus communicabatur. His autem omnibus Druidibus præerat unus, qui summam inter eos habebat auctoritatem : hoc mortuo, si quis ex reliquis excelleret dignitate, succedebat ; ac si essent plures pares, suffragio Druidum adlegebatur : nonnunquam etiam de principatu armis contendebant. In certo anni tempore in finibus Carnutum, quæ regio totius Galliæ media habebatur, considebant in loco consecrato. Huc omnes undique, qui controversias habebant, conveniebant ; eorumque judiciis decretisque parebant. Disciplina in Britannia reperta, atque inde in Galliam translata esse, existimatur. Et nunc, inquit Cæsar qui hæc

  1. Cæsar. l. 6. c. 13. pag. 254.