Jump to content

Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/50

E Wikisource
Haec pagina emendata est
xl
PRÆFATIO.


omnia singulatim prosequitur, qui diligentiùs eam rem cognoscere volunt, plerumque illo discendi causa proficiscuntur. Druides à bello abesse consueverant : neque tributa una cum reliquis pendebant, militiæ vacationem, omniumque rerum habebant immunitatem. Tantis excitati præmiis, et sua sponte multi in disciplinam conveniebant, et à propinquis parentibusque mittebantur : magnum ibi numerum versuum ediscebant : eorum nonnulli annos vicenos in disciplina permanebant. Druides non fas esse existimabant ea litteris mandare, licèt in reliquis ferè rebus, publicis privatisque rationibus, litteris uterentur. Id Cæsari duabus de causis instituisse videntur, quod neque in vulgus disciplinam efferri vellent, neque eos, qui discunt, litteris confisos, minùs memoriæ studere. In primis hoc volebant persuadere, non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios : atque hoc maximè ad virtutem excitari putabant, metu mortis neglecto. Multa præterea de sideribus atque eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum natura, de deorum immortalium vi ac potestate disputabant, et juventuti transdebant.

Bardi et Vates.Bardi et Hæc sunt quæ tradit Cæsar de Druidibus, de eorum religione et doctrina. Alii Scriptores[1] eadem ferè narrant, nisi quòd præter Druides mentionem etiam faciunt de Bardis et Vatibus, qui magnæ erant apud Gallos existimationis. Bardi Poëtæ erant et Cantores, qui ad instrumenta lyris non dissimilia aliorum laudes, aliorum vituperationes decantabant. Vates sacrificabant, rerum naturam contemplabantur, et ab auspiciis et victimarum

  1. Pagg. 31, 51, 308, 544, etc.