cœnabant, residebant omnes non in sedilibus, sed humi et pro stragulis luporum aut canum exuvias subjiciebant. Pueri eis ministrabant, tam femellæ quàm masculi, sed pueritiæ limites nondum egressi. Prope illos foci erant igne ardentes, ollisque ac verubus, quæ amplis carnium frustis referta erant, instructi : viris egregiis pulcherrimas carnium portiones honoris causa apponebant. Ad convivia hospites invitabant, iisque finitis, quinam essent, et quanam de causa venissent sciscitabantur. Memorat Cæsar[1] hanc Gallicam consuetudinem viatores detinendi atque percontandi quibus ex regionibus venirent quasque res ibi cognovissent. Adeò erant creduli, ut levem auditionem haberent pro re comperta[2]. Inter ipsas epulas[3], causa ex jurgio quomodocumque arrepta, sese invicem ad certamen provocabant, et inter se digladiabantur, quippe qui nihili vitæ jacturam æstimarent[4]. Singularis illis erat vestitus : tunicas enim gestabant variis distinctas coloribus atque femoralia, quæ braccas appellabant. (Solis tamen Narbonensis Provinciæ populis in usu erant ejusmodi braccæ.) Virgata Saga, per hiemem densa, per æstatem tenuiora, crebrisque tesselis distincta superinduebant, quæ fibulis subnectebant. Magna erat apud eos auri copia, eoque utebantur ad ornatum suum non tantùm feminæ, sed etiam viri[5]. Ex eo enim conficiebant non tantùm armillas, quas circa manum juncturas et brachia gestabant, sed et torques solidos, annulos et thoraces. Galli terribili erant adspectu[6], vocemque edebant gravisonam et horridam prorsùs. In
- ↑ Lib. 4. cap. 5. p. 233.
- ↑ Pag. 270.
- ↑ Pag. 306.
- ↑ Pag. 307.
- ↑ Pag. 305.
- ↑ Pag. 308.
|
|