|
nario Gallorum exercitu nulla bella gerebant[1] ; neque regno pulsi ad alios quàm ad Gallos confugiebant. Tantus erat Gallici nominis terror, ut Reges etiam non lacessiti pacem ingenti pecunia mercarentur[2]. Galli suam operam indiscriminatim omnibus locabant, ita ut alii contra alios pugnarent[3], et sese invicem jugularent. Gallicanæ cohortes sæpe Imperatoribus graves, nec semper dicatæ legitimorum Principum fidei[4], erant velut Imperiorum arbitræ. Galli ab æstivo solstitio in expeditionem proficisci solebant[5]. In consiliis capiendis erant mobiles[6], novis rebus plerumque studebant, et ad bellum mobiliter celeriterque excitabantur. Quando Ducis orationem approbabant, armis concrepare solebant[7]. Galli, quorum corpora candida erant et procera, cæsariem non modo natura rufam gestabant, sed arte quoque nativam coloris proprietatem augere studebant. Calcis enim lixivia frequenter capillos lavabant[8], eosque à fronte ad verticem et tempora retorquebant, quò magis forent conspicui. Hac ratione ita densabantur capilli, ut ab equorum setis nihil differrent. Barbas nonnulli abradebant ; quidam modicè alebant. Nobiliores tonsura genas lævigabant, mystaces verò ita demittebant, ut ora ipsorum obtegerentur. Ideò cùm edebant, cibi pilis implicabantur ; quando bibebant, ceu per colum potus dimanabat. Ubi prandebant aut
|
Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/61
Appearance
Haec pagina emendata est
lj
PRÆFATIO.