Jump to content

Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/73

E Wikisource
Haec pagina emendata est
lxiij
PRÆFATIO.


spectu multitudinis omnibus cruciatibus affectus necabatur. Ut primùm auditum est Labienum ad Parisiorum oppidum castra posuisse, magnæ illico ex finitimis civitatibus copiæ convenerunt, atque Camulogeno Aulerco summa imperii transdita est[1]. Ubi major atque illustrior incidebat res, cujus famam ad omnes Galliæ civitates perferri vellent, eam clamore per agros regionesque significabant : hunc alii deinceps excipiebant, et proximis tradebant. Notat Cæsar hoc modo accidisse, ut quæ Genabi oriente sole gesta essent, ante primam confectam vigiliam in finibus Arvernorum audita fuerint ; quod spatium erat millium passuum circiter clx.

Cùm totius Galliæ res essent tractandæ, generale concilium in certum diem indicebatur, ad quod suos legatos mittere omnes civitates cogebantur. Plerumque Ædui, ut pote quæ esset factio præcipua, et quæ maximam auctoritatem haberet, concilium convocabant, et diem locumque indicebant. Omnes jure-jurando, ne quis ea, quæ in concilio gesta essent[2], enunciaret, nisi quibus communi consilio mandatum esset, inter se sanciebant : si qui secus facerent, in summum veniebant cruciatum. Vercingetorix Arvernus ab egentium ac perditorum hominum manu, quos in agris collegerat, rex appellatus[3], omnes ferè Galliæ Civitates ad seditionem impulit, quæ unanimi consensu summum ei imperium detulerunt. Ædui aliquantò pòst à Cæsare quoque cùm defecissent[4], petierunt à Vercingetorige ut ad se veniret, rationesque belli gerendi communicaret : re impetrata, contende-

  1. Pag. 261.
  2. Pag. 213.
  3. Pag. 261.
  4. Pag. 274.