Jump to content

Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/74

E Wikisource
Haec pagina emendata est
lxiv
PRÆFATIO.


runt ut ipsis summa imperii transderetur ; sed re in controversiam deducta, totius Galliæ concilium Bibracte indictum fuit. Eodem convenerunt undique frequentes : et re multitudinis suffragiis permissa, ad unum omnes Vercingetorigem probarunt Imperatorem. Magno dolore Ædui tulerunt se dejectos principatu : neque tamen, suscepto bello, suum consilium ab reliquis separare ausi sunt. Inviti summæ spei adolescentes Eporedorix et Virdumarus Vercingetorigi paruerunt. Ab hoc concilio Remi, Lingones, Treviri abfuerunt ; illi, quòd amicitiam Romanorum sequebantur ; Treviri, quòd aberant longiùs, et ab Germanis premebantur. Dum Alesia obsideretur[1], legationes mittit Vercingetorix ad omnes Galliæ Civitates petitum ut sibi mitterentur quotquot per ætatem arma ferre possent. Galli, concilio principum indicto, non omnes quos postulabat Vercingetorix, mittendos censuerunt ; sed certum numerum cuique Civitati imperarunt. Bellovaci suum numerum non contulerunt, quòd se suo nomine atque arbitrio cum Romanis bellum gesturos dicerent, neque cujusquam imperio obtemperaturos. Rogati tamen à Comio, duo millia miserunt. Hæ copiæ in finibus Æduorum recensitæ sunt, numerusque initus. Comio Atrebati, Virdumaro et Eporedorigi Æduis, Vergasillaunoque Arverno summa imperii est transdita. Iis delecti ex Civitatibus attributi sunt[2], quorum consilio bellum administraretur.
Non
  1. Pag. 277.
  2. Pag. 30.