Jump to content

Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/75

E Wikisource
Haec pagina emendata est
lxv
PRÆFATΙΟ.


Non est præmittendum quippiam peculiare, quod refert Strabo, quodque ad Gallorum concilia spectat. In his comitiis si quis dicenti obstreperet aut tumultuaretur, lictor accedebat stricto gladio, minisque adhibitis eum tacere jubebat ; quod iterùm ac tertio faciebat : si verò ille non cessaret, tunc lictor à sago tantum auferebat, ut reliquum esset inutile.


VIII.
De Massiliensibus, eorumque Republica.

Phocæenses, Ioniæ populi, Harpali Præfecti Cyri Persarum regis inclementiam vitantes[1], Carthaginensibus navali prælio victis, in Gallias venerunt, ibique Massiliam condiderunt, unde Massilienses dicti. Aristoteles ab Athenæo laudatus, postquàm Phocæenses mercatores Massiliam condidisse narravit, hæc addit[2] : « Euxenus Phocæensis Nani regis hospes erat. Nanus, cùm filiæ nuptias præparasset, Euxenum, qui fortè aderat, ad convivium invitavit. Sic porro fieri nuptiæ consueverant : post cœnam virgo intrabat, phialamque porrigere debebat cui vellet ex adstantibus procis : cui autem tradidisset, is sponsus erat. Ingressa regis filia, nomine Petta, sive casu, sive aliam ob causam, Euxeno phialam obtulit. Cùm id pater Dei providentiâ accidisse crederet, Euxeno filiam despondit. Mutato vir nomine, Aristoxenam illam vocavit, ex qua filium suscepit, nomine Protim, cujus posteri nunc Massiliæ Protiadæ

  1. Pagg. 467. 544. 691.
  2. Pag. 709.
Tom. I.
I