Jump to content

Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/83

E Wikisource
Haec pagina emendata est
lxxiij
PRÆFATIO.


nutes, Aulercos excivit. Profectus ingentibus peditumque equitumque copiis in Tricastinos venit. Alpes inde oppositæ erant, quæ inexsuperabiles visæ sunt, nulla dum via superatæ. Ibi cùm velut septos montium altitudo teneret Gallos, circumspectarentque quànam per juncta cœlo juga in alium orbem terrarum transirent ; allatum est advenas (Massilienses erant hi) quærentes agrum, ab Salyum gente oppugnari. Id Galli fortunæ suæ omen rati, Massilienses adjuvere. Ipsi posteà Taurino saltu invias Alpes transcenderunt ; fusisque acie Tuscis haud procul Ticino flumine, cùm in quo consederant, agrum Insubrium appellari audissent, cognomine Insubribus pago Æduorum ; ibi omen sequentes loci condidere urbem, Mediolanum appellarunt.

Alia subinde manus Cenomanorum Elitovio duce vestigia priorum secuta, eodem saltu, favente Belloveso, cùm transcendisset Alpes, ubi nunc Brixia ac Verona urbes sunt, considunt. Post hos Salluvii, incolentes Ticinum amnem. Penino deinde Boii Lingonesque transgressi, cùm jam inter Padum atque Alpes omnia tenerentur, Pado ratibus trajecto, non Etruscos modo, sed etiam Umbros agro pellunt : intra Apenninum tamen sese tenuere. Tum Senones, recentissimi advenarum ab Utente flumine usque ad Æsim fines habuere. Hanc gentem Clusium Romamque inde venisse


Tom. I.
J