compertum est : id parùm certum est, solamne, an ab omnibus Cisalpinorum Gallorum populis adjutam. Clusini novo bello exterriti, legatos Romam, qui auxilium ab Senatu peterent, misere : de auxilio nihil impetratum. Legati tres tantùm missi, qui Senatus Populique Romani nomine agerent. Galli dant responsum, etsi novum nomen audiant Romanorum, tamen credere viros fortes esse : et quoniam legatione adversus se maluerint quàm armis tueri socios, ne se quidem pacem, quam illi afferant, aspernari, si Gallis egentibus agro, quem latius possideant quàm colant Clusini, partem finium concedant : aliter pacem impetrari non posse. Quodnam id jus esset, agrum à possessoribus petere, aut minari arma, Romanis quærentibus, et quid in Etruria rei Gallis esset : cum illi se in armis jus ferre, et omnia virorum fortium esse dicerent, accensis utrimque animis ad arma discurritur, et prælium conseritur. Legati Romanorum contra jus gentium arma capiunt : quin etiam Q. Fabius Ducem Gallorum occidit. Erant è Gallis qui extemplò Romam eundum censerent : vicere seniores ut legati prius mitterentur questum injurias, postulatumque ut pro jure gentium violato Fabii dederentur. Galli, postquàm accepere ultrò honorem habitum violatoribus juris humani, elusamque suam legationem esse, flagrantes ira, citato agmi
|
|