Jump to content

Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/86

E Wikisource
Haec pagina emendata est
lxxvj
PRÆFATIO.



X.
De Litterarum in Galliis statu.

Quo in statu Litteræ et Scientiæ in Galliis fuerint ante Francorum adventum, nunc locus esset exponendi. Verùm res est operosa summique laboris, quæ meo me à proposito deterreret. Illud prætereà argumentum summa cum eruditione pertractatum est à Domno Rivet in suo opere, cui titulus, Historia litteraria Franciæ. Quo tempore Galli scribendi artem usurpaverint, quibus usi sint characteribus, diligenter perquirit ; omnia, quæ Christum vel antecesserunt vel subsecuta sunt, sæcula percurrit ; omnes, in quibus et Scientiæ floruerunt, et Academiæ constitutæ sunt, urbes memorat ; nomina Eruditorum, qui aliquam sibi famam peperêre, nobis exhibet ; eorum opera indicat, atque de iis fert judicium. Jam supra cum Diodoro Siculo annotavimus [1] Gallos esse acutos ingenio, atque omnibus scientiis idoneos. Genus est, inquit Cæsar[2], summæ solertiæ[3], atque ad omnia imitanda atque efficienda, quæ ab quoque traduntur, aptissimum. Druidæ, Bardi, Vates, de quibus supra egimus, et quorum munia indicavimus, magno sunt argumento Theologiam, Philosophiam, Poeticam, aliasque Scientias cultas fuisse in Galliis. Quin imò Clemens Alexandrinus[4] censet Gallos multo ante Græcos Philosophiam et nosse, et publice fuisse professos. Qua in re ei non assentimur ; contra Gallos, ut jam diximus, multa à Massiliensibus, qui à Græcis erant oriundi, mu

  1. Pag. 308.
  2. Lib. 7. cap. 22.
  3. Pag. 265.
  4. Strom. lib. 1.