Cùm Hercynii saltus Sigoveso sortibus dati fuerint, Galli qui eum secuti sunt, ii sunt profectò de quibus Cæsar mentionem facit. Ea, inquit[1][2], quæ fertilissima sunt, Germaniæ loca circum Hercyniam silvam Volcæ Tectosages occuparunt, atque ibi consederunt. Inde[3] in Illyricum penetrarunt atque Pannoniam. Centum et decem circiter annis post captam Romam multi Galli è patria migrarunt, Rhenum trajecerunt, et juncti Tectosagibus qui in Pannonia considebant, alii duce Belgio Macedones adorti, Ptolemaeum regem interfecerunt, totamque Macedoniam depopulati sunt : alii Brennum ducem secuti, in Græciam[4] sese effuderunt, atque templum Delphicum[5] expilarunt. Occiso Brenno, pars Gallorum qui cum eo erant, in Thraciam fugit, Byzantium invasit, Byzantiorumque regionem devastavit. Pars in Asiam penetravit, regnumque constituit, quod Galatiam vocavit. Varias alias Gallorum expeditiones, necnon et bella, quæ in Italia, in Galatia, atque in ipsa Gallia contra Romanos gessere, huc referre supersedeo : illud enim abunde præstitum est in Annalibus Gallicis, qui huic Præfationi subjungentur. |
Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/85
Appearance
Haec pagina emendata est
lxxv
PRÆFATIO.