Múlier, quisquis és, te uolumus.
Non. 197, 31 ‘cuis et generi feminino attribui posse ueterum auctoritas uoluit.’
Quó Castalia pér struices sáxeas lapsu áccidit
Fest. p. 310 M. ‘struices antiqui dicebant extructiones omnium rerum.’
Quem ego néfrendem alui lácteam inmulgéns opem
Pauli Festus p. 163 M. ‘alii dicunt nefrendes infantes esse nondum frendentes, id est frangentes. Liuius ...’ Festus p. 162 M. ‘... ri quem ego n̄ ..............s opem.’ Obscurissimas scripturae reliquias Thewrek de Ponor expressit ‘t. quem ego n̄’ e. q. s. cf. Reitzenstein Verrin. Forsch. 91. Thes. nov. lat. in Mai auct. class. VIII p. 378 sq. ‘alii autem dicunt nefrendes infantes, quasi nondum frendentes ... unde Naeuius: quem ...’ e. q. s. Idem p. 214 ‘hic nefrens, dis, i. e. infans quasi nondum frendens ... unde Liuius: quem ...’ e. q.s. Cf. Placidus CGl. V 33, 39 ‘nefredem’ e. q. s.
De ne particula in symbolis grammaticis (Beiträge z. Lehre von d. latein. Partikeln) p. 12 sq. 46 sq. disserui. Fortasse septenarius fuit: quem égo nefrendem alui <éducaui> l. i. o.
dusmo ín loco
Pauli Festus p. 67 M. ‘dusmo in loco apud Liuium significat dumosum locum: antiqui enim interserebant S litteram ...’ cf. Placidus in CGl. V 63 G.
Priscianus p. 697 P. ‘puera dicebant antiquissimi .... Liuius in Odissia: mea puera, quid uerbi ex tuo ore supera fugit. idem alibi: puerarum’ e. q. s.
- ↑ senarium, non Saturnium esse probavit Bue ann. philoll. 1863 p. 331. pulcerrime Caroliruh. pulcherrime φ