Pagina:Romuli Amasaei Orationum Volumen.pdf/109

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
101
ROMVLI AMASAEI DE LATINAE
LINGVÆ VSV RETINENDO SCHOLA I.


Quam fracto et demisso animo auditores, ad haec solennia studiorum nostrorum initia, superiore hoc proximo triennio accessimus: tam alacri hodierno die, atque ad optimam spem erecto, pristinam huiusce consessus consuetudinem repetere nos, ac referre oportere existimo. Etenim si acerbissimis & calamitosissimis temporibus, cum atrocissimi belli funestissima vi, agi ac rapi omnia, pestilentissimis morbor. generibus agros urbisque ad vastitatem redigi, Italiae universam fere plebem diuturna ac miserabili fame confici videremus, dolori luctuique nostro neque materies, neque causa defuit: Nunc vertente se quasi Fortunae orbe, in summa anni fertilitatae, coeli optatissima salubritate, Potentium atque Imperiosorum hominum, quorum ante odia se in Italiam profuderant, cogitationibus ad concordiam pacemque spectantibus, Clementi, vero Pont. Max. & Caroli Caesaris Augusti in hanc urbem adventu, incredibili totius civitatis gratulatione florente, quid impediat, quo minus sedato ac acioso etiam animo, nostrum praesentia munus obeamus, profecto non video. Itaque ut mihi