aut novae linguae illecebris capti, ab optima ac gravissima loquendi ratione desciscatis: Ac ut latinae orationis maiestatem, in cognitionis ac doctri nae studiis, omnique literarum genere retinentes, alteram istam, quocunque sit nomine appellanda, popularem & vulgo iam tritam, in cotidianis tantum negociis, turbae foriq[ue] commerciis, in adolescetiae non nunquam vestrae oblectatiunculis, comitem ac veluti internu[n]tiam adhibeatis. Sed ad ea iam, quae huic quaestioni adiunctiora sunt, venio. Novum esse aiunt, et inustitatum priscis temporibus hunc duplicis lingae usum. Hic ego, quod novum sit, nego esse protinus contemnendum, aut reticiendum: In iis enim, quae ad humanae vitae usum pertineant, non vetustatem, sed utilitatem specta[n]dam puto: ac idem quae nova dedecus aut damnum important, magno pere statuo fugienda: contra, quae honorem, quae amplitudinem, quae copiam affera[n]t, & cum absunt, vehementer expetenda: & cum vel hominum opera, vel DEORUM benignitate contigerint, sedulo custodienda. Quid autem aut honestius, aut elegantius fieri potuit, quam locata quasi in arce, & sacrario, lingua latina, quam docti tantum et eruditi homines, veluti eius flamines, sancte, & cum solenni quasi. cerimonia colerent, popularem hanc, illius vicariam, ne famulam dicam, quae universo plane
Pagina:Romuli Amasaei Orationum Volumen.pdf/120
Appearance