populo praesto esset, extitisse? Quid vero ad sermonis copiam aptius, quam duplici iam lingua posse dicendo animi sensa exprimere? Detraxisse vetustate multum fortasse de vitae colendae rationibus doleamus: Quae vero nobis pererit com[m]oda, iis grato & gaudenti animo perfruamur. Quod si quae aetati nostrae nova sunt, omnia missa fiant: Dici vix potest, quam multa simus vitae praeclarius degendae ad iumenta in postremum desideraturi. Ac primum quidem novam hanc artem, librorum quamplurima exemplaria quam brevissimo tempore, quamque minimo impendio describendi, qua priscorum, atque adeo avorum etiam nostrorum aetas caruit, facessere iubebimus. Campani deinde aeris, quae magno omnibus Europae gentibus, in sacris, profanisque rebus atque in primis in diurnis, nocturnisque horis indicandis usui est, significationem de medio tollemus. Non mehercule libenter cum novis, et iisdem ad maximam, & maxime perspecuam utilitatem comparatis rerum inventis, ea coniungo, quae ad hominum perniciem excogitata sunt: Sed profecto quando nova omnia aspernamur, aeneorum fulminum vim Imperatores a castris, a moenibus, a praeliis removebunt. Iam vero (ut ad salutaria Inferiorum aetatum inventa revertar) Nauticae Pyxidis usum in poli, siderumque observatione, per quam tanto nunc
Pagina:Romuli Amasaei Orationum Volumen.pdf/121
Appearance