Pagina:Romuli Amasaei Orationum Volumen.pdf/123

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
115
VSV RETINENDO ORATIO SCHOLA .I.

quam homines lingua uti, suis carminibus testatum reliquit. Itaque quam avem cymindin homines vocent, a Dis eam chalciden appellari: collem quemdam ante Ilion, Batiean humana lingua, DEORUM vero, Myrrhines monimentum dici: Iam Briareum Di, Aegeona homines nuncpant. Postremo quem Scamandrum amnem dicant homines: illi inter DEOS Xantho nomen esse. Quod cum summus poeta fingeret, qui nihil usquam temere finxit, illud spectasse consentaneum videri potest: magnam esse linguae cum mente convenientiam: eoque fieri, ut ad me[n]tis aut sublimitatem, aut humilitatem semper se accommodet loquendi vis: Par esse igitur, Dis no[n] esse cum hominibus communem linguam, cum neque una sit & eadem utrique naturae mens. Quod si a ratione id non abhorret: & illud certe doctis concedi potest: Ut qui altiore ac sanctiore (ut ita dicam) mente praediti sint: a vulgo etiam se, atque indoctorum turba, propria loquendi forma seiungant. Et qua nam alia ratione putamus, poetas, divinos plane homines, suam sibi qua[n]dam a populari certe sermone alienissimam lingua[m] instituisse, nisi ut se quam longissime a multitudinis imperitae consuetudine abducerent? Quod si doctissimi plurunque ac humanarum, divinarumque reum consultissimi homines, de industria sapientiae suae arcana