Jump to content

Pagina:Romuli Amasaei Orationum Volumen.pdf/122

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
114
ROM. AMAS. DE LAT. LING.

tutius ad ignotas etiam ante mundi partes, navigatur, gubernatores repudiabunt. Quid dicam de illis ipsis ignotis terrae partibus, quae his proximis .XXX. fere annis, ab Hispanis et Lusitanis repertae sunt? An quia nunquam ante fuerant cognitae, Carolus Caesar ingenti virtute ac fortuna vir, & Ioannes Lusitaniae rex (utrunque honoris, et amplitudinis causa nomino) moleste ferent avi, patrisque fui, fortissimorum ac sapientissimorum regum virtute, ad veterem suorum regnorum haereditatem accessisse. Taceo novas pene innumerabiles artes, ac. vitae victusque rationes, quarum usu, non alio, quam quod novae sunt nomine, sublato, non solum maxima, in vita tanto commodius age[n]da, auxilia, verum etiam summam vitae iucunditatem, ac ipsam prope vitam vitalem, requisituri homines videantur. Quare, mea quidem sententia, tantum abest, ut quenquam haec aut locupletatae, aut duplicatae linguae novitas debeat offendere: Ut multo etiam nobiscum praeclarius, quam cum priscis hominibus actum existimem: Quibus et ad graviores, & sublimiores oratione res pertractandas, in promptu sit latinae lingae dignitas: & ad popularia ac levioris curae negocia transigenda, pervulgati huiusce sermonis suppeditet celeritas. Homerus poetarum non antiquisimus modo, sed etia[m] sapie[n]tissimus, alia DEOS,