Hoc placuit: ludis primum circensibus apta
Caesaris inque aula musica coepta coli.
Aretina[1] autem sua nomina vocibus ex quo
Constiterunt, cursus culmen ad omne fuit.
Tunc chordis crevere modi, tunc temnere fines
110Ars priscos, sacrum perdidicitque melos.
Audi mutato laetantur ut omnia saeclo.
Mille vides vero templa dicata Deo.
Fit sonitus, laetoque pias cum murmure laudes
Nocte dieque libet concinuisse Dei.
Progressa est incrementis tunc usque secundis
Et quae solivagis musica scripta notis,
Et nulli exaudita prius discordia concors
Curarum exorta est harmonie illa quies.
Dissona nam ut quaedam sic quaedam consona certa
120Lege inventa, modis quique praeesset amor.
Mirus amor quo unus constat diversa canentum
Concentus: punctum musica ita omne tulit.
Arte quid hac immortales potuistis olores
Ausoniae nondum nuncia fama tacet.
Pulverulenta cadant vestris ne oblivia chartis
Alarum efficiet verbere fama vigil.
Belli alii studiis se iactent, aerea conflent
Tormenta ad manes quo brevius sit iter,
Contendant immetatas pelago addere moles
130Gloria queis pelagi tundere posse minas.
Ast alii melius poliant adamanta, licebit,
Ornamenta tui, virgo, futura sinus;
- ↑ Frate Guido d’Arezzo inventò le note musicali.