Pagina:Rosati, Pietro – Carmina, 1887.djvu/135

E Wikisource
Haec pagina emendata est
131
ad caietanum golfierium.

Numinis, hoc unum meminit, te quippe ministrum,
Servatumque boni gestit ope esse Dei.
Lustra decem tibi laetatur sine labe peracta,
Ex quo dextra sacris primum operata tua est.
Sis felix semper, temnas nec patria pro te
Vota libens quae hodie vix numeranda facit.
Vera tegis verbo pulchra ceu veste Poeta;
Maius at hoc Verbum quod dape Mysta tegis.

P. AUGUSTINO A MONTE FELTRIO

Viro disertissimo.

Ut certo refluus sitientes tempore Nilus
Pingui aegyptiacas proluit imbre plagas,
Eloquii sic rore tui, Augustine, salubri
Christiadum saturans arida corda rigas.
Spiritus intus alit lapsus tibi pectora coelo,
Et verba unde salus ipso agitante fluunt.
Te quippe humanae anteeunt duo lumina mentis
Hinc ratio, socia hinc arma secuta Fides.
Oblectas, pulchra quo captus imagine sensus
Arripit et rectum mente recondit avens.
Crede mihi, haec sedet unanimis sententia cunctis:
Causa est cordi, horres qui sua seque crepant.
Nam Demostheneo contorquens spicula nervo
Non alia populum tu ratione trahis.