Jump to content

Pagina:Rosati, Pietro – Carmina, 1887.djvu/23

E Wikisource
Haec pagina emendata est
19
ornithogonia.

Interea fecunda fovens ea semina pulchram
Excludet mater prolem, mirata colorem
Subrubeum capitis, teretes et corporis artus, 180
Mirata et pleno promentes gutture vocem.
Iamque optata dies venit, tenuissimus alto
Auditur gemitus thalamo: pueri atque puellae
Scandunt visendi studio, perque omnia capsae
Spiramenta avidos certant immittere ocellos,
Pulsat corda tremor. Tum vero excita repente
Mater abit, pullusque recens implumis ab ovo
Exiguo totus consurgit corpore, et ale
Osculo hiat roseo, tremebundaque colla fatigat:
Purpureus ceu mane novo caput exserit arvis 190