Est nihil occultum; vix tuta silentia, quidquid
Increpuit terris hoc, thelephone, refers.
Audiit oceano tellus submota refuso,
Vox Tanneri ipsas perculit auriculas.
Talibus extemplo auditis exarsit in iras!
It, sedet, assurgit, tum scabit ille caput,
Mene, ait, incoepto victum desistere? mene
60Mendacem Hollandos fingere posse sinam?
Non ita: non spretae Iunonem iniuria formae
Coxit, Tannerum crimina sicut aquae.
Exoriare aliquis... date tela; infigere dentes
Est capiti inviso sed mihi primus amor.
Fer peram, calo, sulcandus Atlanticus; ibo
Tannerus spretae non piger ultor aquae.
Tuque mane, coniux, longa est via; denique figes
Oscula victori vix numeranda viro.
Iamque vale — Haud patiar... solum in discrimina mittam?
70Mene fugis? Paulae, vir, miserere tuae.
Ni tecum sinis ire, mori me denique coges:
Vivere, seu tecum est dulce ubicumque mori —
Consilium refero, venies, jam parce querelis:
Rursus testis eris quid mea possit aqua!
Itur qua curvo ignipotens in littore fumum
Multus agit, cursus approperante rate.
Dì maris, hunc hominem servate in bella ruentem,
Neu sinite aequoreis piscibus esse cibum.
Bella quod Hollandis nuribus geret ille loquenda
80Gloria Tanneri et vestra perennis erit.
Circum illum iactant rorem delphines amarum,
Assultans Protei ludit et omne pecus.
Pagina:Rosati, Pietro – Carmina, 1887.djvu/84
Appearance
Haec pagina emendata est
80
croffotanneromachia.