Interea orbe novo antiquum defertur in orbem
Navis ad Austrinos impete pulsa sinus,
Ferte Aganippeae cyatum mihi protinus undae
Ne impediat cantum tussis anhela, Deae,
Magna cano: Amstellae tandem sub moenibus urbis
En Tannerus adest, cunctaque lustrat avens.
Obstupuit primo aspectu, centena gygantas
90Brachia jactantes ut per inane videt.
Cernitur heic Croffi, mea lux, exercitus omnis?
Paula, statim praestat nunc revocare gradum.
Sic ait: Illa, tibi pedibus timor addidit alas
Vir, dilecte tuae, nunc animis opus est.
Nonne vides versent immani ut turbine venti
Lintea et antennas quo mola farra terat?
Non ita, non, quondam timuit tartessius heros[1]
Turres cum totidem credidit encelados.
Haud tibi, parce metu, invictus promittitur hostis,
100Tanneroque reor cuncta minora meo.
Dixerat. — Ille oculis caute circumspicit urbem,
Miratur pontes, tecta, cacumina, aquas.
Ecce autem praeco conclamat voce repente
Vocem quae posset vincere stentoream:
Hic est qui sola tolerat ieiunia lympha,
Croffi nulla fides causa venire fuit.
Diditur hic rumor; caput unusquisque fenestris
Exserit, est tanti cernere posse virum.
Vix lucescebat: somno tu, Croffe, sepultus
110Stertebas, Calybe cum ostia pulsat anus:
- ↑ Don Chisciotte