Pagina:Rosati, Pietro – Carmina, 1887.djvu/97

E Wikisource
Haec pagina emendata est
93
mater educatrix

Ridet humus, cui tot fecit lux alma colores,
Iris quot ducit pictos delapsa per arcus.
Nec seducta absunt quos educat area foetus
Propter aquas, ut fraga rubris rutilantia baccis,
Adsunt divitibus pendentia mora rubetis,
Quae dum plus nimio tendit decerpere, mater
Huc ades, o formose, inquit, iam mitte morari 30
Ne te vel dumi laedant, stomachove labores.
Ille venit saliens, ducitque per avia gressus;
Cum subito (contrectat enim tentamine multo
Frontem) quid causae est cur circum tempora sensi
Assimile aërio quiddam nunc serpere filo?
Subridens mater; mihi vita o dulcior ipsa,
Flecte acies huc, quaeque rei sit causa videbis.
Qua ramos arbos hic porrigit unus et alter,
Parva, viden, fera, sed prudens per inane pependit.
Eiaculata[1] quidem quae condit stamina ventre 40
Suspensa insidias praetendit retia muscis.
Ipsa tenet medium, volucrique hinc agmine lapsa,
Appulit incautam si quam sors, nexibus urget
Multaque stridenti bibulo trahit ore cruorem.
Nate, ut araneoli quot erunt, ni fata resistant,
Qui tutum dum carpis iter quod doctus es a me,
Te capere insidiis certent. Fuge, nate, caveque;
Matris vive memor, monitus nec desere nostros:
Heu miseram tristis perimat ne nuncius opto.
Heus! quid vult, mater, volucris quae sepe propinqua
Profugit, veluti terram distringeret alis? 50

  1. Ragni volanti che si fanno un ponte sospeso del filo che schizzano a distanza di più metri.