Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/105

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
A. D. 1276.
Stat. I.  59
Anno quarto Edwardi I.
Cotton MS.

murorum & edificiorum ; & pro qunato edificia extra fossatum poterunt appreciari, & quantum valeant, una cum gardinis, columbariis, & omnibus aliis exitibus Curie per annum.

Item inquirendum est, quot campi sunt in dominico, & quantum quelibet acra per se valeat ad locandum per annum; Item inquirendum est, quot acre prati sunt in dominico, & quot sunt in campo, & quantum valet quelibet acra ad locandum per se per annum, & ad cujusmodi bestias & animalia pastura ilia fuerit magis necessaria, & quot & quales posset sustinere, & quantum valet pastura cujuslibet bestie & animalis per se per annum ad locandum.

Item inquirendum est de pastura forinseca, que est communis, & quot & quales bestias, & quot animalia & que dominus habere possit in eadem, & quantum valet pastura cujuslibet bestie & animalis per se per annum ad locandum.

Item inquirendum est de parcis & dominicis boscis, que dominus ad voluntatem suam possit assartare & excolere, & quot acras in se contineant, & pro quanto vestura cujuslibet acre poterit appreciari [appruari;] & quantum in se contineant & valeant, quando prostrati fuerint, & quantum valet quelibet acra per se per annum.

Item inquirendum est de boscis forinsecis, ubi alii communicant, quid de eisdem boscis dominus sibi possit approvare, & de quot acris, & pro quanto vestura cujuslibet acre communiter possit appreciari, & quantum fundus valeat quando prostratus fuerit. Item inquirendum est, utrum dominus de residuo boscorum predictorum forinsecorum dare possit, & quantum valeant hujusmodi donaciones & vendiciones per annum

Item inquirendum est de pannagio & herbagio, melle, oleribus, & omnibus aliis exitibus vivariorum, mariscorum, morarum, bruerarum, turbariarum, & vastorum, quantum valeant per annum.

Item de molendinis, piscariis separalibus & commnunibus, quantum valeant per annum.

Item de liberis tenentibus quibuscunque forinsecis vel extrinsecis [intrinsecis] inquirendum est, & quot sunt libere tenentes, & qui, & quas terras, & que tenementa, & que feoda teneant, & per quod servicium, utrum videl. per socagium, vel per servicium militare, vel alio modo, & quantum valeant & reddant per annum de redditu assise; & qui tenent per cartam, & qui non; & qui tenent per antiquam tenuram, & qui per novum feoffamentum. Item inquirendum est de predictis libere tenentibus, & qui sequuntur Curiam a Comitatu in Comitatum, & qui: non, & quantum & quid accidit domino post mortem talium libere tenentium.

Item inquirendum est de custumariis, quot sunt custumarii, & quantum terre quilibet custumarius teneat, & que opera, & quas consuetudines faciant; & quantum valeant opera & consuetudines cujuslibet custumarii per se per annum, [ad locandum., et quantum reddant de redditu assise] preter opera & consuetudines, & qui possint talliari ad Voluntatem domini, & qui non.