Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/106

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
60 Stat. I. Anno quarto Edwardi I. A.D. 1276.
Cotton MS.

Item inquirendum est de coterellis, qui cotagia & curtilagia teneant, & per quod servicium, & quantum reddant per annum pro predidctis cotagiis & curtilagiis.

Item inquirendum est de placitis & perquisitis comitatuum, & curiarum forestarum, cum expeditacione canum, & quantum valeant per annum in omnibus exitibus.

Item inquirendum est de ecclesiis que pertinent ad donacionem domini, quot & que sunt, & ubi, & quantum valent, & quantum quelibet ecclesia valet per annum per se, secundum verum valorem illius.

Item inquirendum est, quid valeant herrietta, nundine, mercheta, consuetudines & servicia, operaciones, consuetudines forinseca, & quantum valeant placita & perquisita, sines & relevia, & omnia alia casualia, que accidere possunt per annum.


De Officio Coronatoris
Cotton MS. Vespas. B. 7.

HEC sunt inquirenda a coronatoribus domini regis: In primis, quum coronatores habent mandatum a ballivis domini regis, vel a probis hominibus patrie, quod accedant ad occisos, vel ad subito mortuos, vel ablatos, [ad vulneratos] vel domorum fractores, vel ad locum ubi dicitur thesaurum esse inventum, statim accedant, & statim debent mandare quatuor villatis, velquinque, vel sex vicinis, quod sint coram ipsis tali loco; & cum venerint, coronatores ad sacramentum illorum debent facere inquisicionem in hac forma; scil. Si fuerit de homine occiso, primo inquirend' ubi occisus fuerit, & si in campo, vel in domo, vel ad luctam, [luttaria,] aut tabernam, vel ad congregacionem; & si quis, vel qui ibidem fuerint: Similiter inquirend' est, qui & quales culpabiles fuerint, sive de facto, sive de forcia, & quis fuerit in curia, & qui ibidem fuerint homines aut mulieres cujuscunque fuerint etatis, dummodo tamen loqui sciant, & habeant [aliquam] discrecionem; & quotquot inventi fuerint culpabiles per inquisicion. aliquorum modorum pred. capiantur & liberentur vicecomiti, & imponantur in gaolam; & quotquot inventi fuerint, qui non sunt culpabiles, attachientur usque ad adventum justiciariorum itinerantium, & nomina corum in rotulo scribantur coronatoris. Si quis autem talium occisus fuerit in campis vel in boscis, & ibi inveniatur, priino inquiratur si ibi occisus fuerit vel non, & si sorte illuc differatur, sequantur vestigia corum, si potest fieri, qui corpus illuc detulerunt, vel equi qui docebat, vel carecte, si forte equo vel carecta deferatur. Inquiratur eciam si interfectus fuerit notus vel ignotus, & ubi nocte ilia precedente fuerit hospitatus. Si autem hujus occisi fuerint, de quibus dicitur quod culpibiles sint, statim accedant coronatores ad domum illorum, & inquirant que catalla habuerunt, & que blada in grangia; & si liberi homines fuerint, quantam terram habuerint, & quantutn valeat per annum, &