quidem particulas voluerint hujusmodi dividenda partiri, quibus sub sigillis eorum receptis, non licet eas in alias particulas minuere.
Providemus etiam, quod omnia debita ad que Vic' mandent quod debitores nihil habent in ballivis suis nec habuerunt tempore quo onerati fuerint de eisdem debitis, vel quod non sint inventi, extrabantur in rotulis, & tradantur rotuli illi viris fidelibus & circumspectis, qui inde facient inquis. in forma per Thes. & Baron, providenda.
Set quia quedam placita in Scaccario nostro hadctenus tenta, que Nos feu Ministros ejusdem Scaccarii nostri non contingunt, per quod nostra placita & populi nostri negotia coram nobis indebite prorogantur & impediuntur; volumus & ordinamus, quod nullum placitum teneatur seu placitetur in Scaccario prediilo, nisi specialiter contingit Nos vel Ministros nostros predictos. Et ideo vobis mandamus, quod premissa coram vobis distincte & aperte legi & irrotulari faciatis, & de cetero observari in predicto Scaccario nostro. In cujus &c. T. R. apud Rotel. xxiiii. dieMaii anno Xo.