Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/128

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
82 Stat. I.
A.D. 1285.
Anno decimo tertio Edwardi I.
Rot, In Turr. Lond.

vite vel per-donum in quo reservatur reversio fecerit defaltam vel reddere voluerit -admittantur heredes & illi ad quos spectat reversio ad responfionem si venerint ante judicium & si per defaitam aut redditionem reddatur judicium tunc habeant heredes & illi ad quos spectat reversio post mortem hujusmodi tenehtium recuperare per breve Ingressu in quo servetur idem processus sicut ductum est supra in casu ubi vir amittit tenementum uxoris & sic in casibus predctis due concurrunt actiones una inter petentem & tenentem & alia inter tsnentem jus suum ostendentem & petentem.

CAP. IV.

IN casu quando vir iroplacitatus de tenemento reddit tenementum petittim suo adversario de piano post mortem viri Justiciarii adjudicant mulieri dotem suam si per breve queratur. Set in casu quahdo vir amittit tenementum petitum per defaltam si mulier poft mortem viri sui petat dotem compertum est quod per aliquos Justiciarios adjudicata fuerit dos mulieri petenti non obstante defalta quam vir suus fecit aliis Justiciariis in contraria opinione existentibus & contrarium judicantibus. Ut de cetero amputetur hujusmodi ambiguitas sic in certo ordinatum est quod in utroque casu audiatur mulier que dotem petit. Et si excipiatur contra ipsam quod vir ipsum tenementum unde dos petita est amisit per judicium per quod dotem habere non debet Et si queratur per quod judicium & compertum fuerit quod per defaitam ad quod tenens necesse habet respondere tunc oportet tenentem ulterius respondere & ostendere quod ipse tenens jus habuit & habet in predicto tenemento secundum formam brevis quod prius super virum impetravit. Et si ostendere potent quod vir mulieris non habuit jus in tenemento nec aliquis alius quam ipse qui tenet recedat quietus & uxor nichil capiat de dote quod si oftendere men poterit recuperet mulier dotem suam. Et sic in. casibus istis & in quibusdam casibus subsequentibus fsilicet quando uxordotata amittit dotem per defaltam & tenentes in maritagium per Legem Angliw vel ad terminum vite velper feodum talliatum concurrunt plures actiones quia hujusmodi tenentes cum oporteat eos petere tenementa sua per defaltam amissa & ad hoc perventiim fuerit quod tenens necesse habet oftendere jus suum non possunt ipsi sine hiis ad quos spectat reversio de jure respondere Et ideo conceditur eis quod vocent ad warrantum ac si essent tenentes si warrantum habeant. Et Cum warrantus warrantizaverit procedat placituin inter ilium qui' seisitus est & warrantum secundum tenorem brevis quod tenens prius impetnivit & per quod recuperavit per defaltam & sic ex pluribus actionibus ad uitimum perveniatur ad unum judicium videlicet ad hoc quod hujusmodi petentes re-