Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/129

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
A.D. 1285,
Stat. 1 83
Anno decimo tertio Edwardi I
Ex Rot. in' Turr. Lond.

cupearent petitionem suam vel quod tenentes eant quieti. Et si acto hujusmodi tenentis qui necesse habet ostendere jus suum mota fuerit per breve de Recto licet magna assisa vel duellum junginon possit per verba consueta jungi tamen possunt per verba satis apta-Quia cum tenens in hoc quod ostendit jus suum quod ei competit per breve quod prius impetravit sit loco actoris bene pterit warrantus defendere jus tenentis qui loco petentis ut dictum est habetur & seisinam antecessoris sui offerre defendere per corpus liberi hominis sui vel ponere se in magnam assisam & petere recognitionem fieri utrum ipse majus jus habeat in tenemento petito an predictus talis. Velaliomodo jungi poterit magna assisa sic 'Talis, defendit jus, &c, & cognoscit seisinam antecessoris sui & ponit se in magnam assisam, &c. & petit recognitionem fieri utrum ipse majus jus habeat.in predicto tenemento ut in illo de quo feoffavit talem vel quod talis remisit & quietum clamavit, &c. an predictus talis. Cum aliquando contingat quod mulier non habens jus petendi dotem herede alicujus infra etatem exislente impetret breve'de dote super custodem & custos per favorem mulieris dotem reddiderit vel defaltam fecerit vel placitum ita ficte per collusionem defenderit per quod dos hujusmodi mulieri in preiudicium heredis adjudicata fuerit provisum est quod heres cum ad etatem pervenerit habeat actionem petendi seisinam antecessoris sui versus hujusmodi mulierem qualem haberet versus alium quemcumque deforciatorem Ita tamen quod, salva sit mulieri versus petentem exceptio ostendere quod jus habet in dote sua quod si ostendere poterit recedat quieta & dotem suam retineat & sit heres in misericordia & amercietur graviter secundum discretionem Justic' fin autem recuperet heres petitionem suam. Eodem modo subveniatur mulieri si heres vel alius eam implacitaverit de dote sua si dotem suam per defaltam amiserit in quo casu sua defalta non sit ei ita prejudicialis quin dotem suam si jus habeat recuperare possit & fiat ei tale breve:

Precipe A: quod juste, &c. reddat tali que suit uxor talis tantam ferram cum pertinentiis in N. quam clamat esse rationabileni dotem suam vel de rationabili dote sua & quam talis ei deforc'. Et ad istud breve habeat tenens exceptionem suam ad ostendendum quod mulier jus non habet in dote quod si verificare poterit recedat quietus alioquin recuperet mulier tenementum quod prius tenuit in dotem. Et cum temporibaus retroactis aliquis terram suam amisisset per defaltam non habuit aliud recuperare quam per breve de recto quod eis competere non poterit qui de mero jure loqui non potuerunt veluti tenentes ad tetminum vite vel per liberum maritagium vel per feodum talliatumin quibus casibus salvatur reversio provisum est decetero quod eorum defalta non sit eis ita prejudicialis quin statum suum si jus habeant recuperare possint per aliud breve quam per breve de Recto. De marilagio amisso per defaltam siat tale breve: