Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/131

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
A. D. 1285.
Stat, 1
Anno decimo tertio Edwardri I.
Ex Rot. in Turr. Lond.

Anglie vel aliter ad terminum vite vel annorum vel viri ficte defenderunt placitum per ipsos vel contra ipsos motum Quia judicia in curia Regis reddita per istud statutum non adnichilentur set stet judicium in suo robore quousque per judicium curie Regis tanquam erroneum si error inveniatur adnulletur vel assisa Ultime presentationis vel Inquisitio per breve Quare impedit si transierit per attinictam vel per certificationem adnnulletur que gratis conce- datur. Et de cetero una forma placitandi in bre- vibus Ultime presentationis & Quare impedit inter Justic' observetur quoad hoc si pars rea excipiat de plenitudine ecclesie per suam propriahi presentationem non propter plenitudinem illam remaneat loquela dummodo breve infra tempus semestre impetretur quamquam infra tempus semestre presentationem suam recuperare non possit. Et cum aliquando inter plures clamantes advocationem alicujus ecclesie pax suerit formata inter partes & irrotulata coram Justic' in rotulo vel in fine sub hac forma quod unus primo presentet & in sequente vacatione alius & in tertia tertius et sic de pluribus si plures sint Et cum unus presentaverit & habuerit suam presentationem quam habere debet per formam illius conventionis & in proxima vacatione impediatur ille ad quem sequens spectat presentatio per aliquem qui suit pars illius conventionis vel loco ejus statutum est quod decetero non habeant hujusmodi impediti necesse perquirere breve Quare impedit set nabeat recursum ad rotulum vel ad finem Et si in rotulo vel in fine comperta fuerit predicta pax, vel conventio mandetur vicecomiti quod scire faciat parti impedienti quod sit ad aliquem brevem diem continentem spatium quindecim dierum vel trium septimanarum secundum quod locus est propinquus vel remotus oftensurus si quid sciat dicere quare sic impeditus talem presentationem suam habere non debeat Et si non venerit vel forte venerit & nichil sciat dicere quare sic impeditus presentationem suam habere non debeat ratione alicujus facti post pacem irrotulatam vel cirographatam recuperet presentationem suam cum dampnis suis, Et cum contingat quod post mortem antecessoris sui qui ad eclesiam presentavecit assignata fuerft ilia advocatio in dotem alicujus mulieris vel teneatur per Legem Anglie et tenentes in dotem [vel] per Legem Anglie presentaverint &. verus heres post mortem hujusmodi tenentium per Legem Anglie vel in dotem impediatur presentare cum ecclesia vacaverit provisum est quod decetero fit in electione impeditiutrum perquirere velit per breve Quare impedit vel Ultime presentationis. Hoc etiam observetur de advocationibus dimissis ad terminum vite vel annorum vel ad feodum talliatum.

Et decetero in brevibus Ultime presentationis & Quare impedit adjudicentur dampna videlicet si tempus semestre transierit per impedimentum alicujus ita quod si Episcopus ecclesiam conserat & verus patronus ea vice presentationem suam amittat adjudicentur dampna ad valorena medietatis<ref>Ecclesie de duobus annis Et si tempus semestre non transierit set difrationetur presentatio infra tempus predictum tunc a judicentur dampona ad valorwm medietia per annum. MS. Antiq.<r/ef> eccle-