Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/132

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
86
Anno decimo tertio Edwardi I.
Stat. 1.


sie per annum. Et si impeditor nichil habeat unde restituere possit dampna in casu quando Epicopus confert per lapsum temporis puniatur p r prisonam duorum annorum Et si advocatio disrationetur infra tempus semestre puniatur tamen impeditor per prisonam dimidii anni.

Et de cetero concedantur brevia de Capellis prebendis vicarus Hospitalibus Abbatiis Prioratibus & aliis domibus que funt de advocationibus aliquorum que prius concedi non consueverunt. Et cum per breve Indicavit impediatur rector alicujus ecclesie ad petendum decimas in vicina parochia habeat patronus rectoris sic impediti breve ad petendum advocationem decimarum petitarum Et cum disrartionaverit procedat postmodum placitum in curia Christianitatis quatenus disrationatum suerit in curia Regis.

Cum advocatio descendit participibus licet unubis presentet & usurpet super coheredem non propter hoc exclusus sit ille in toto qui suit negligens set alias habeat turnumauum presentandi cum acciderit.


CAP. VI.

CUM quis petat tenementum versus alium & implacitatus vocacerit ad warrentum & warrantus dedicat warrantiam & diu pendeat placitum inter tenentem & warrantum cum ad ultimum convincatur quod vocatus ad warrantum warrantizare tenetur per legem & consuetudinem hactenus usitatam non suit aliqua pena inflicta vocato qui warrantizare dedixit nisi tantum quod warrantizaret & esset in misericordia quia prius non warrantizavit quod durum suit petenti qui multotiens per collusinonem inter tenentem & warrantum magnas sustinuit dilationes. Propter quod statuit dominus rex quod sicut tenens amitteret tenementum petitum si vocasset ad warrantum & warrantus se posset devolvere de warantia eodem modo amittat warantus si warantiam dedicat & convincatur quod warrantizare debeat. Et si inquisitio pendeat inter tenentem & warrantum & petens petat breve ad faciendum venire juratamconcedatur ei.

CAP VII.

CUstodi decetero concedatur breve de Amensuratione dotis nec per sectam custodis si ficte & per collusionem sequatur versus mulierem tenentem in dotem precludatur heres cum ad etatem pervenerit ad dotem amensurandam secundum quod per Legem Anglie suerit amensuranda. Et tam in

brevi