Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/134

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
88 
Anno decimo tertio Edwardi I.
Stat. I.
''Ex Rot. in'Turr. Lend,

nem fieri super tenentem suum videlicet super medium multi per hujusmodi districtiones hucusque gravati extiterunt per hoc quod medius licet haberet per quod distringi posset magnas fecerit dilationes antequam ad curiam venerit ad respondendum hujusmodi tenentibus suis ad breve de medio per hoc etiam quod durius fuit in casu quando medius nichil habuit In casu etiam quando si tenens paratus esset facere capitali domino servicia & consuetudines exactas & capitalis dominus servicia & consuetudines sibi debitas renuebat percipere per manus alterius quam proximi tenentis sui & sic amiserunt hujusmodi tenentes in dominico proficuum terrarum suarum aliquando ad tempus aliquando toto tempore suo nec fuit antea aliquod remedium in hoc casu provisum Ordinatum est & provisum in hoc casu remedium imposterum sub hac forma quod quam cito hujusmodi tenens in dominico habens medium inter ipsum & capitalem dominum distringitur statim perquirat sibi tenens breve de Medio & si medius habens terram in eodem comitatu diffugerit usque ad magnam districtionem detur querent! in brevi suo de magna districtione talis dies ante cujus adventum duo comitatus teneantur & precipiatur vicecomiti quod distringat medium per magnam districtionem prout in brevi continetur Et nichilominus vicecomes in duobus plenis comitatibus solempniter proclamari faciat quod hujusmodi medius veniat ad diem in brevi contentum responfurus tenenti suo ad quem diem si venerit procedat placitum inter eos modo consueto Et si non venerit amittat hujusmodi medius servicium tenentis sui & amodo non respondeat ei tenens in aliquo set omisso illo medio respondeat capitali domino de eisdem serviciis & consuetudinibus que prius facere debuit predicto medio nec habeat capitalis dominus potestatem distringendi dum predictus tenens offerat ei servicia debita & consueta. Et si capitalis dominus exegerit plusquam medius ei facere deberet habeat tenens in hoc casu exceptionem quam haberet medius. Si vero medius nichil habuerit in potestate Regis nichilominus perquirat tenens breve suum de medio ad vicecomitem illius comitatus in quo distringitur. Et si vicecomes mandaverit quod nichil habet ubi potest summoneri nichilominus sequatur breve de attachiamento. Et si vicecomes mandaverit quod nichil habet per quod potest attachiari nichilominus sequatur breve de magna districtione & fiat proclamatio in forma predicta. Si vero medius non habet terram in comitatu in quo fit districtio set habeat terram in alio comitatu tunc exeat breve originale ad summonendum medium ad vicecomitem illius comitatus in quo fit districtio & cum testificatum fuerit per ilium vicecomitem quod nichil habeat in comitatu suo exeat breve de Judicio ad summonendum medium ad vicecomitem illius comitatus in quo testificatum fuerit quod habet tenementa & fiat secta in illo comitatu quousque perveniatur ad magnam districtionem & proclamationem sicut dictum est supra de medio habente terram in eodem comitatu in quo fit districtio & nichilominus siat secta in comitatu in quo nichil habet sicut dictum est supra de medio nichil habente quousque perveniatur ad magnam districtionem & proclamationem & sic post proclamationem in utroque comitatu factam abjudicetur medius a feodo & servicio suo, Et cum aliquando contin-gat