Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/133

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
A. D. 1285.
Stat. I. 87
Anno declmo tettio Edwardi I.
Ex Rot. In Turr. Lond

brevi isto quam in brevi de Amensuratione pasture celerior quam prius decetero sit processus Ita quod cum perventum fuerit ad magnam districtionem demur dies infra ques duo comitatus teneantur ad quos publica fiat proclamatio quod defendens veniat ad diem in brevi contentum querenti responsurus ad quem diem si venerit procedat placitum inter eos Et si non venerit & proclamatio supradicto modo per vicecomitem testificata fuerit procedatur per defaltam ad amensurationem faciendam.

C A P. VII

CUM per placitum motum per breve de Amensuratione pasture pastura fuerit amensurata aliquando coram Justic' aliquarrdo in comitatu coram vicecomite multotiens contingit quod post hujusmodi amensurationem factam iterum ponit ille qui primo superoneravit pasturam plura animalia quam ad ipsum pertinet habenda nec hucusque provisum esset remedium statutum est quod de secunda superoneratiane fiat remeium querenti sub hac forma quod conquerens habeat breve de Judicio si coram Justic' amensurata fuerit pastura quod vicecomes in presentia partium premunitarum si interesse voluerint inquirat de secunda superoneratione que si inventa fuerit mandetur Justic sub sigillo vicecomitis & sigillis juratorum& Justiciarii adjudicent dampna conquerenti & ponant in extractis valorem animalium que superenerans post amensurationem factam posuit in pasturam ultra quod debuit & extractas liberent Baronibus.de Scaccario ut inde respondeant dominio regi. Si in comitatu facta fuerit amensuratio tunc ad instantiam querentis exeat breve de cancellaria quod vicccomes inquirat super hujusmodi superoneratione Et de averiis positis in pastura ultra debitum numerum vel de pretio domino regi ad scaccarium suum respondeant. Et ne vicecomites fraudem faciant domino Regi in isto casu concordatum est quod omnia hujusmodi brevia de secunda superoneratione que exeunt de cancellaria irrotulentur & in sine anni mittatur transcriptum ad Scaccarium sub sigillo Cancellarii ut videant Thesaurarius & Barones de Scaccario qualiter vice- comites respondeant de exitibus hujusmodi brevium. Eodem modo irrotulentur brevia de Redisseisina & mittantur ad Scaccarium in fine anni.


CAP. IX.

CUM capitales domini distringant feodum suum pro serviciis & consuetudinibus sibi debitis & medius fit qui tenentem lacquietare debet "curn non jaceat in ore tenentis postquam districtionem replegiaverit dedicere demandam capitalis domini qui advocat in curia-domini regis justam districtio