Jump to content

Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/137

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

A.D. 1285. Anno decimo tertio Edwardi I. Stat. 1. 91 Ex Rot. in Turr. Lond.

certum diem cum rotulis & talliis per quos compo- tum reddiderit & in presentia Baronum vel audito- rum quos assignare voluerint recitetur compotus & fiat partibus justitia ita quod si fuerit in arreragiis committatur gaole de Fleteut supradictum est. Et si diffugerint & gratis compotum reddere noluerint sicut alibi in aliis statutis continetur distringantur ad veniendum coram Juftic' ad compotum suum reddendum si habeant per quod distringi possint. Et si ad curiam venerint dentur auditores compoti coram quibus si fuerint in arreragiis si statim arre- ragia solvere non possint committantur gaole custo- diendi in forma predicta. Et si diffugerint & testatum fuerit per vicecomitem quod non sunt inventi exigantur de comitatu in comitatum quo- usque utlagentur & sint hujusmodi incarcerati irreplegiabiles. Et caveat sibi vicecomes vel cus- tos ejusdem gaole sive sit in libertate sive non quod per commune breve quod dicitur Reple- giar' vel alio modo sine assensu domini ipsum a prisona exire non permittat quod si fecerit & super hoc convincatur respondeat domino de dampno per hujusmodi servientem sibi illato secundum quod per patriam verisicare poterit & habeat suum recupe- rare per breve de Debito. Et si custos gaole non habeat per quod justicietur vel unde solvat respon- deat superior suus qui custodiam hujusmodi gaole sibi commisit per idem breve.

CAP. XII. The Appellant being acquitted, the Appellor and Abetters shall be punished. There shall be no Essoin for the Appellor.

QUIA multi per malitiam volentes alios gra- vare procurant falsa appella fieri de homici- dio aliis feloniis per appellators nichil habentes unde domino Regi pro falso appello nec appellatis de dampnis respondere possunt statutum est quod cum aliquis sic appellatus de felonia sibi imposita se acquitaverit in curia Regis modo debito vel ad sec- tam appellators vel domini Regis Justitiarii coram quibus auditum erit hujusmodi appellum & termi- natum puniant appellatorem per prisonam unius anni & nichilominus restituant hujusmodi appella- tors appellatis dampna secundum discretionem Justitiariorum habito respectu ad prisonam vel ar- restationem quam occasione hujusmodi appellorum suftinuerunt appellati & ad infamiam quam per im- prisonamentum vel alio modo incurrerunt & ni- chilominus versus dominum Regem gravius redi- mantur. Et si forte hujusmodi appellatores non habeant unde predicta dampna restituere possint inquiratur per quorum abbettum formatum fuerit hujusmodi appellum per malitiam si appellatus hoc petat & si inveniatur per illam inquisitionem quod aliquis sit abettator per malitiam per breve de Judi- cio ad sectam appellati distringatur ad veniendum coram Justic' & si legitimo modo convictus fuerit de hujusmodi abetto per malitiam puniatur per pri- sonam & ad restitutionem dampnorum sicut supe- rius dictum est de appellatore. Nec jaceat dece- tero appellatori in appello de morte hominis effo- nium in quacumque curia appellum fuerit termi- nandum.