Jump to content

Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/141

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

A. D. 1285. Anno decimo tertio Edwardi I. Stat. 1. 95

CAP. XXIII.

IN casibus quibus conceditur breve in Cancella- ria de fasto alicujus de cetero non recedant que- rentes a curia Regis sine remedio pro eo quod te- nementum transfertur de uno in alium & in regi- stro de Cancellaria non est inventum aliquod breve in illo casu speciale sicuti de domo muro mercato conceditur breve super eum qui levavit. Et fi transferatur domus murus & hiis consimilia in ali- am personam breve denegatur set decetero cum in uno casu conceditur breve & in consimili casu si- mili remedio indigente sicut prius fit breve:

Questus est nobis A. quod B. injuste, &c. levavit domum murum mercatum & alia que sunt ad nocumentum.

Si hujusmodi levata transferantur in aliam personam decetero fiat breve sic:

Questus est nobis A. quod B. & C. levaverunt, &c.

Eodem modo sicut persona alicujus ecclefie recu- perare potest communiam pasture per breve Nove disseisine eodem modo decetero recuperet successor super disseisitorem vel ejus heredem per breve Quod permittat licet hujusmodi breve prius a Cancellaria non suit concessum. Eodem modo sicut conceditur breve utrum aliquod tenementum sit libera elemo- sina alicujus ecclesie vel laicum feodum talis dece- tero fiat breve utrum fit libera elemosina talis ec- clesie vel alterius ecclesie in casu quo libera elemo- sina unius ecclesie transfertur in possessionem alte- rius ecclesie. Et quotienseumque decetero eve- nerit in Cancellaria quod in uno casu reperitur breve & in consimili casu cadente sub eodem jure & simili indigente remedio concordent clerici de Cancellaria in brevi faciendo vel atterminent que- rentes in proximo parliamento & scribant casus in quibus concordare non possunt & referant eos ad proximum parliamentum & de consensu jurisperi- torum fiat breve ne contingat decetero quod curia diu deficiat querentibus in justitia perquirenda.

C A P. XXV.

OUia non est aliquod breve in cancellaria per quod querentes habent tam festinum remedium sicut per hreve. Nove disseisine dominus Rex