Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/144

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

98 Stat. i. Anno decimo tertio Edwardi I. A.D. 1285.

Ex Rot. in Turr. Lond.

CAP. XXVIII.

CUM per statutum Glouc ' statuatur quod postquam tenens semel comparuerit in curia non allocetur ei essonium in brevibus assisarum eodem modo decetero observetur de petentibus.

CAP. XXIX.

BReve de Transgreflione ad audiendum & terminandum decetero non concedatur coram aliquibus Justitiariis exceptis Justitiariis de utroque banco & exceptis Justitiariis itinerantibus nisi pro enormi transgressione ubi necesse est festinum apponere remedium & Dominus Rex de speciali gratia hoc duxerit concedendum. Nec etiam concedatur decetero breve ad audiendum & terminandum appella coram Justitiariis assignatis nisi in casu speciali & certa causa cum Dominus Rex hoc preceperit. Sed ne hujusmodi appellati vel indictati diu detineantur in prisona habeant breve de Odio & Atya sicut in Magna Carta & aliis statutis dictum est.

CAP. XXX.