Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/143

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

A.D. 1285.- Anno decimo tertio Edwardi I. Stat. 1. 97

Ex Rot. in Turr. Lond.

coram Justitiariis qui assisam ceperint & offerat verisicare per recordum vel per rotulos quod assisa alias transivit de eodem tenemento inter easdem partes vel quod querens alias se retraxerit de consimili brevi vel placitum pendeat per breve de altiori natura fiat ei breve de Faciendo venire super hoc recordum & cum illud habuerit si videat Justitiarius quod recordum ita ei missum valeret ante judicium quod per illud excluderetur querens ab actione sua statim faciat Justitiarius scire parti que prius recuperavit quod fit ad certum diem ad quem rehabeat defendens seisinam suam & dampna si que prius solvit per primum judicium simul cum dampnis que habuit post primum judicium redditum que ei restituantur in duplo ut supradictum est & nichilominus puniatur ille qui primo recuperavit per prisonam secundum discretionem Justic'. Eodem modo si defendens contra quem transivit assisa in sua absentia oftendat cartas vel quietas clamantias super quarum confectione non fuerunt juratores examinati nec examinari poterunt pro eo quod de eis non fiebat mentio in placitando & probabiliter ignorare poterunt confectiones hujusmodi scriptorum Justitiarii visis scriptis illis faciant scire parti que prius recuperavit quod sit ad certum diem & venire faciant jurat' illius assise & si per veredictum jurat' vel forte per irrotulamentum scripta ilia verificaverit puniatur ille qui assisam impetravit contra factum suum per penam supradictam. Et non capiat decetero vicccomes bovem a disseeisito set a disseisitore tantum & si plures sint disseisitores in uno brevi nominati nichilominus de uno bove sit contentus nec exigat bovem nisi de precio quinque solidorum & quatuor denar' vel precium.

CAP. XXVI.

IN brevibus de Reddisseisin a adjudicentur decetero dampna in duplo & sint reddisseisttores decetero irreplegiabiles per commune breve. Et sicut in statuto de Merton provisum suit illud breve de hiis qui disseisiti suerunt postquam recuperaverunt per assisas Nove disseisne Mortis antecessoris aut per alias juratas ulterius habeat decetero illud breve locum illis qui recuperaverunt per Defaltam Redditionem vel alio modo fine recognitione assisarum vel juratarum.


POstquam aliquis posuerit se in inquistionem ad proximum diem allocetur ei essonium set ad alios dies sequentes per essonium non differatur captio inquisitionis sive prius habuit essonium sive non nec admittatur essonium post diem datum prece partium in casu quo partes venire consentiunt sine essonio.