Jump to content

Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/150

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
104
A.D. 1285.
Stat 1. Anno decimo tettio Edwardi
Ex Rot. in Turr. Lond.

qui testes sunt in cartis vel aliis scriptis quorum presentia necessaria est dum tamen potentes sint ad laborandum. Nec debet istud statutum extendi ad magnas assisas in quibus aliquando oportet apponere milites in patria non residentes propter paucitatem militum dum tamen in comitatu habeant tenementum. Et si vicecomes vel subballivi sui vel ballivi libertatis contra istud statutum in aliquo articulo venerint & super hoc convincantur restituant dampna gravatis & nichilominus sint in misericordia Domini Regis. Et habeant justitiarii ad assisas capiendas assignati cum in comitatum venerint potestatem audiendi querimonias singulorum conquerentium quoad articulos in isto statuto contentos & justitiam in forma predicta exhibendi.

CAP. XXXIX.

QUia Justitiarii ad quorum officium specat unicuique coram eis placitanti justitiam exhibere frequentius impediuntur quo minus officium suum debito modo exequi possent per hoc quod vicecomites brevia originalia & judicialia non returnant per hoc etiam quod ad brevia Regis statum returnant responsum providit Dominus Rex & ordinavit quod illi qui timent maliciam vicecomitis liberent brevia sua originalia & judicialia in pleno comitatu vel in retro comitatu ubi fit collectio denariorum Domini Regis & capiatur bilettum de vicecomite presente vel subvicecomite in quo biletto contineantur nomina petent' & tenent' que nominantur in brevi & ad requisitionem illius qui breve liberabit apponatur sigillum vicecomitis vel subvicecomitis in testimonium & fiat mentio de die liberationis brevis. Et si vicecomes vel subvicecomes hujusmodi billetto sigilla sua apponere noluerint capiatur testimonium militum & aliorum fide dignorum qui presentes fuerint qui sigilla sua hujusmodi biletto apponant. Et si vicecomes brevia sibi liberata non returnaverit & super hoc Justitiar' querimonia perveniat mandetur per breve de Judicio Justitiariis ad assisas capiendas assignatis quod inquirant per eos qui presentes suerint quando breve vicecomiti liberatum fuit si sciverint de ilia liberatione & inquisitio returnetur Et si compertum suerit per inquisitionem quod breve fuit ei liberatum adjudicentur petenti vel querenti dampna habito respectu ad quantitatem & qualitatem actionis & ad periculum quod ei evenire posset per dilationem quam patiebatur Et per istam viam fiat remedium quando vicecomes respondet quod breve adeotarde venit quod preceptum Regis exequi non potuit. Multociens etiam capiunt placita dilationem per hoc quod vicecomites respondent quod preceperint ballivis alicujus libertatis qui nichil inde fecerunt & nominant libertates que nunquam returnum brevium habuerunt propter quod ordinavit Dominus Rex quod Thesaurarius de Scaccario liberet in rotulo omnes libertates in quibuscumque comitatibus que habent returnum brevium. Et sivicecomes