Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/151

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
A. D. 1285.
105
Anno decimo tertio Edwardi I. Stat. 1.
Ex Rot. in Turr. Lond.

vicecomes respondeat quod returnum fecit ballivis alterius libertatis quam alicujus contente in pre- dicto rotulo statim puniatur vicecomes tanquam exheredator Domini Regis & Corone sue. Et si forte respondeat quod returnavit ballivis alicujus libertatis que veraciter returnum habet mandetur vicecomiti quod non omittat propter predictam li- bertatem quin exequatur preceptum Domini Regis & quod scire faciat ballivis quibus fecit returnum quod sint ad diem in brevi contentum ad respon- dendum quare de precepto Domini Regis execu- tionem non fecerunt. Et si ad diem venerint & se acquietent quod returnum brevis eis non suit fac- tum statim condempnetur vicecomes domino illius libertatis & similiter parti lese per dilationem in restitutionem dampnorum. Et si ballivi ad diem non venerint vel venerint & supradicto modo se non acquietaverint in quolibet brevi de Judicio quam diu durat placitum precipiatur vicecomiti quod non omittat propter libertatem, &c. Multo- tiens etiam falsum dant responsum quoad ilium articulum Quod de exhibits, &c. mandantes ali- quando & mentientes quod nulli sunt exitus ali- quando quod parvi sunt cum de majoribus respon- dere possunt aliquando non facientes mentionem de exitibus propter quod ordinatum est & concor- datum quod si querens petat auditum responsionis vicecomitis concedatur ei & si offerat verificare quod vicecomes de majoribus exitibus respondere potuit fiat ei breve de Judicio ad Justiarios ad as- sisas capiendas assignatos quod inquirant in presentia vicecomitis si interesse voluerit de quibus & quantis exitibus vicecomes respondere potuit a die receptionis brevis usque ad diem in brevi conten- tum. Et cum inquisitio retornata fuerit si de pleno prius non respondit oneretur de superplusagio per extractas liberatas ad scaccarium & nichilomi- nus graviter amercietur pro concelamento. Et sciat vicecomes quod redditus blada in grangia & omnia mobilia preter equitaturam indumenta & u- tensilia domus continentur sub nomine Exituum. Precipit Dominus Rex quod vicecomites pro hu- jusmodi falsis responsis semel & iterum si sit necesse per Justic' castigentur Et si tertio deliquerint alius non apponat manum quam Dominus Rex. Multotiens etiam dant responsum mandando quod non potuerunt prosequi preceptum Regis propter resistentiam potestatis alicujus magnatis de quo caveant vicecomites decetero quia hujusmodi responsio multum redundat in dedecus Domini Regis. Et quam cito ballivi sui testificantur quod invene- runt hujusmodi resistentiam statim omnibus omissis assumpto secum posse comitatus sui eat in propria persona ad faciendam executionem Et si inveniat subballivos mendaces puniat eos per prisonam ita quod alii per eorum penam castigentur Et si inveniat eos veraces castiget resistentes per prisonam a qua non deliberentur sine speciali precepto Do- mini Regis. Et si forte vicecomes cum venerit re- sistentiam invenerit certificet curiam de nominibus resistentium auxiliantium consentientium precipi- entium & fautorum & per breve de Judicio attachi- entur per corpora ad veniendum ad curiam Et si de