Jump to content

Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/155

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
A. D. 1285.
109
Anno decimo tertio Edwardi I. Stat. I. 3

CAP. XLV.

Ex Rot. in Turr. Lond.

OUIA de hiis que recordata sunt coram Can- cellario Domini Regis & ejus Justitiariis qui cordum habent & in rotulis eorum irrotulata non debet fieri processus placiti persummonitionem at- tachiamentum essonium visus terre & alias solemp- nitates Cur' sicut fieri consuevit de contractibus & conventionibus factis extra curiam observandum est decetero quod ea que inveniuntur irrotulata co- ram hiis qui recordum habent vel in finibus con- tenta sive sint contractus sive conventiones sive obligationes sive servicia aut consuetudines recogni- tiones vel alia quecumque irrotulata quibus Curia Regis sine juris & consuetudinis offensa auctorita- tem potest prestare talem decetero habeant vigorem quod non fit necesse de hiis imposterum placitare. Set cum venerint conquerentes ad Curiam Domini Regis si recens sit cognitio vel finis videlicet infra annum in brevi levatus statim habeant breve de executione illius recognitionis facte. Et si forte a majori tempore transacto facta fuerit ilia recogni- tio vel finis levatus precipiatur vicecomiti quod scire faciat parti de qua fit querimonia quod sit ad certum diem ostensura si quid sciat dicere quare hujusmodi irrotulata vel in fine contenta executio- nem habere non debeant. Et si ad diem non ve- nerit vel forte venerit & nichil sciat dicere quare executio fieri non debeat precipiatur vicecomiti quod rem irrotulatam vel in fine contentam exequi faciat. Eodem modo mandetur ordinario in suo casu observato nichilominus quod supradictum est de medio qui per recognitionem aut judicium obli- gates est ad acquietandum.

CAP. XLVI.

CUM in statuto edito apud Merton concessum fuerit quod domini boscorum vastorum & pa- sturarum appruare se possent de boscis vastis & pa- sturis illis non obstante contradictione tenentium suorum dummodo tenentes ipsi haberent sufficien- tem pasturam ad tenementa sua cum libero ingressu. & egressu ad eandem & pro eo quod nulla fiebat mentio inter vicinum & vicinum multi domini bo- scorum vastorum & pasturarum hucusque irnpediti extiterunt per contradictionem vicinorum sufficien- tem pasturam habendum Et quia forinfeci tenentes non habent majus jus communicandi in bosco vasto aut pastura alicujus domini. quam proprii te- nentes ipsius domini statutum est decetero quod statutum apud Merton provisum inter dotninum & tenentes suos locum habeat decetero inter dominos boscorum vastorum & pasturarum & vicinos Ita. quod domini hujusmodi vastorum boscorum & pa- sturarum salva sufficienti pastura hominibus suis & vicinis appruare se possint de residuo. Et hoc ob- servetur de hiis qui clamant pasturam tanquam per- tinentem ad tenemerita sua. Sed si quis clamat