108 Stat I. Anno decimo tertio Edwardi I. A. D. 1285.
Ex Rot. in Turr. Lond.
Et si aliter fecerint conservatores respondeant parti lese de dampnis & nichilominus versus Regem gra- viter puniantur. Et quia hujusmodi privilegiati impetrant conservatores Subpriores Precentores Sa- cristas viros religiosos qui nichil habent unde lesis aut Domino Regi satisfacere possint qui audaciores sunt ad ledendum dignitatem Domini Regis quam eorum superiores quibus per eorum temporalia pena potest infligi. Caveant decetero prelati hujusmodi obedientiariorum ne permittant obedientiarios suos assumere sibi jurisdictionem in prejudicium Domini Regis & Corone sue quod si fecerint pro facto ip- sorum respondeant superiores sui acsfi de proprio facto convicti essent.
CAP. XLIV. DE custodibus hostiorum in Itinere & virgam portantibus coram Justitiariis de Banco ordi- natum est quod de qualibet assisa & jurata quam custodiunt capiant quatuor denarios tantum de ciro- graphis nichil. De hiis qui recuperent demandas suas per defaltam redditionem vel alio modo per judicium sine assisa & jurata nich. de hiis qui rece— dunt sine die per defaltam petentis vel querentis nichil capiant. Et si quis recuperaverit demandam suam versus plures per unum breve & per recogni- tionem assise aut jurate de quatuor denariis sint con- tend. Et similiter in uno brevi nominati per re— cognitionem assise vel jurate de quatuor denariis sint contenti. De hiis qui faciunt homagium in Banco de superiori panno sint contenti. De magnis assisis attinctis juratis & de duello percusso xii. denarii tan- tum capiantur. De hiis qui vocati sunt coram Justitiariis ad sequendum vel defendendum placi- tum suum nichil dent pro ingressu vel egressu. Ad placita Corone de qualibet duodena xii. denar' tantum capiantur. De quolibet prisone deliberato quatuor denarii tantum capiantur. De quolibet cujus pax proclamata fuerit xii. denarii tantum ca- piantur. De inventoribus vicinis & aliis villatis attach' quatuor hominibus & preposito decennar' nichil' capiatur. De cirographariis pro cirographo faciendo statutum est quod de quatuor solidis sint contenti. De clericis scribentibus brevia originalia & judicialia statutum est quod pro brevi de denario sint contenti. Et injungit Dominus Rex omnibus Justitiariis suis in fide & sacramento quibus ei te- nentur quod si hujusmodi ministri contra predictum statutum in aliquo venerint & querimonia ad eos perveniat penam eis infligant rationabilem Et si iterum deliquerint majorem penam eis infligant qua castigari merito debeant Et si tertio deliquerint & super hoc convicti fuerint si fint ministri de feodo amittant feodum suum si alii sint amittant curiam. Regis nec redeant fine ipsius Regis speciali gratia, seu precepto..