Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/171

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
A. D. 1292.
125
Anno vicesimo Edwardi I. Stat. 1.

The Statute of Vouchers, made Anno 20 Edw, I. Stat. 1. and Anno

Dom. 1292.
Cotton MS. Vespasian, B. 7.

CUM tenens in placito terre vel ten' tempo- ribus retroactis vocaverit aliquem ad War- rantum & petens super hoc verificare volu- erit quod nec vocatus nec aliquis antecessorum cuo- rum a tempore seisine antecess. ipsius petentis fue- rit in seisina de tenementis predictis nec in domi- nico nec in servitio si ille vocatus ad Warrantum presens fuerit & gratis tenenti warrantizare voluerit predicta verificacio petentis admitti non consuevit nisi vocatus absens fuerit & hoc ratione cujusdam statuti domini Regis nuper editi inter cetera prima statuta Westm'.

Propter quod dominus Rex animadvertens frau- dem deceptionem & malitiam & etiam dampnum suum & exhereditationem corone sue in casu pre- dicto in Curia sua multotiens posse intervernie & isto die intervenerit cum quidam tenentes de ipso domino Rege in capite per baroniam integram in quodam placito pendente coram Justic' de banco vocaverint ad Warrantum de demanda particula- riter quosdam garcones ignotos & extraneos quos presentes duxerint & quorum antecessores aut ip- simet nunquam in terris que warrantizaverint ali- quod jus habuerint aut in aliquibus terris aut te- nementis aliis in regno suo neque in dominico ne- que in servicio prout a diversis domini Regis fideli- bus testatur ut per cautelam illam fraudem & ma- liciam ipsi per baroniam tenentes auserre possent domino Regi misericordiam suam in quam incide- rint si petentes demandam suam recuperarent.


Et similiter cum garcones warrantizaverint vide- licet quilibet de portione quam warrantizaverit possunt se defendere per corpus servientis provisi & conducti per ipsos baroniam tenentes & sic super uno brevi de una demanda jam fuerint duo vel tria du- ellavadiata quod durum esset & exemplum pernicio- sum tempore futuro pro pauperibus petentibus versus magnates & divites qui se per maliciam predictam defendere voluerint nec petens contra dictos warran- tos qui vocati fuerunt verificationem suam in forma predicta habere posset eo quod ipsi vocati presen- tes fuerint & gratis warrantizaverint; de consilio suo communi statuit & confirmavit, quod de cetero videlicet a sesto sancti Hilarii anno regni sui xx° & precepit observari; quod quicumque tenens ali- quem vocaverit ad Warrantum & petens in forma predicta verificare voluerit, admittatur ejus verifi- catio sive vocatus fuerit absens sive presens, nullo habito respectu ad ejus presentiam vel absentiam.